- DIRECTANEUS
- DIRECTANEUSin Reg. S. Aureliani ad Virg. c. 40. Ad Lucernarium, directaneus parvulus, i. e. Regina terrae cantate Deo --- Quottidianis vero diebus ad nocturnos inprimis directaneus dicatur, Miferere mei Deus, alibiqueve passim: dicitur Psalmus vel hymnus, unico vocis tono, sine modulatione dictus pronuntiatusqueve; quem psallendi modum primitivam Ecclesiam maxime probasse, docet Isid.de Eccl. Offic. l. 5. c. 5. et Ioh. Sarisberiensis Policratici l. 1.c. 6. quorum hic, Proinde quidam, ait, venerabilis vir: circiter septingentarum Monialium Pater, hanc Monasteriis suis praescripsit Legem, ut omnia earum cantica totius melicae pronuntiationis exuant modos, et ut solâ Psalmorum ac Laudum sint signficativâ pronuntiatione contentae, Suspecta equidem suit Viro sancto voluptati cognata molities etc. Hinc Psalmus in directo dictus, est qui non sollenniter, sed sine modulatione antiphonae pronuntiatur, apud Amalar. l. 4. c. 48. et in Statutis Sempringham. apud Car. du fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.